Glose
Dentes tui sicut greges tonsarum.Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiae populi, qui numerositatem praestant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate praevalent.De lavacro, omnes.Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quae possident.Gemellis fetibus.Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminae charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus.Et sterilis non est.Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonae operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur:Consummatus in brevi explevit tempora multa[Sap. 4.].